|
42. Sed et testimonio me admones de
Scripturis, quid tibi adhuc ad ista respondeam. Dicis enim propter
hoc scriptum esse, In legalibus patrum vestrorum ne ambulaveritis
(Ezech. XX, 18). Nec advertis dictum esse Judaeis, ut mala
facta patrum suorum non imitarentur, non ut ab illo Dei populo
scinderentur. Si ergo licuit regi David, Samueli, Isaiae,
Jeremiae, Zachariae, caeterisque sanctis ac prophetis Dei inter
contemptores legis Dei mandata servare, atque in illos ipsos mandati
transgressores multa digna et vera verba jaculari, patrum quoque illa
peccata quibus sub Moyse ita offenderunt Deum, ut nemo eorum dignus
esset terram promissionis intrare, non imitari, non sectari, sed
detestari ac fugere, et illos qui ea committerent, similitudine talium
patrum increpare , nec tamen sibi alterum populum quasi purgatum et
liquatum separatione sacrilega constituere: quomodo nobis non liceat
nec facta, nescio quorum, quae magis objicitis quam probatis imitari;
nec tamen ab ea quae in universo mundo, sicut Apostolus dicit,
fructificat et crescit (Coloss. I, 6), sancta Ecclesia
separari? Numquid aliqua Sacramenta instituerunt traditores, in
quibus baptizarer? Numquid aliquos libros de facienda vel imitanda
traditione posteris condiderunt, et eorum tenemus sequimurque
doctrinam? Quod si fecissent, nec sibi communicare paterentur, nisi
eos qui illa legerent, approbarent; ipsi ab Ecclesiae se unitate
dividerent: in quorum divisione me si videres, tunc me dicere deberes
esse in ecclesia traditorum. Quod si sua pessima de facienda
traditione praecepta conscriberent, nec tamen extra Ecclesiam sua
propria congregatione atque communione colligerentur; zizania propterea
computarentur, quorum causa frumenta non recte desererentur.
|
|