|
3. Proinde, si omnino jam credendum sit,
quinquaginta episcopis Orientalium id esse visum, quod septuaginta
Afris vel aliquanto etiam pluribus, contra tot millia episcoporum,
quibus hic error in toto orbe displicuit; cur non potius etiam ipsos
paucos Orientales suum judicium correxisse dicamus, non, ut tu
loqueris, rescidisse? Sicut enim laudabile est a vera sententia non
moveri, ita culpabile persistere in falsa: quam nunquam tenere prima
laus est, secunda mutare; ut aut ex initio vera permaneat, aut mutata
falsa vera succedat. Neque nunc ad nostram pertinet quaestionem,
quale sit quod pars christiani orbis maxime cum Orientalibus sensit.
Si enim hoc verum, si hoc tenendum atque servandum est, quod de
Baptismo tenemus atque servamus; duo mala vestra vobis objicimus:
unum, quod erratis in Baptismi quaestione; alterum, quod vos ab eis
qui de hac re verum sentiunt separatis. Si autem, ut secundum vos
loquar, hoc est in ea quaestione verum, quod ipsi sentitis; illo
certe crimine maculamini, quod ab Ecclesia recassistis, propter cujus
pacem sicut Cyprianus et fecit et monuit, etiam diversa sentientes
ferre debuistis.
|
|