CAPUT XXXIX.

43. Ecce dico iterum, quae me ulterius vetas dicere: Arguis apud me eos, quos jam olim defunctos mea cognitio non judicavit (Lib. 1 cont. Litteras Petiliani, n. 19). Dicis tu contra: Licet tibi et hodie judicare, et judicium non tantum de vivis, sed etiam de mortuis haberi potest. Licet enim sit mortuus qui peccavit, nunquam illud moritur quod admisit. Quid, si cum viveret se correxit, Deumque placavit? Nonne mortuum et deletum est quod admisit? sicut Felicianus et Praetextatus Maximiani ordinatores, data sicut dicis dilatione, se tanto scelere correxerunt. Mirum est autem si propria peccata non obsunt hominibus qui ea facta correxerint, et aliis obsunt qui ea omnino non fecerint: quod si de nobis agitur, adde, Qui nec facta cognoverint. Sed dicis licere mihi etiam hodie judicare, quia judicium non tantum de vivis, sed etiam de mortuis fieri potest. Ecce volo judicare, sed vos causam ipsam non vultis agere; imo vero tunc actam, tunc etiam sine dubio terminatam, nobis demonstrantibus, non vultis agnoscere. Sed faciamus vos potius habere quod docere possitis: quos nondum docuistis, quare jam rebaptizandos esse contenditis, quandoquidem a traditoribus quos ignoraverant baptizatos, nec cum docueritis baptizare debeatis; sicut eos qui nescientes ab adulteris baptizati sunt, et illis proditis atque convictis non baptizatis?