|
44. Hic forte dicas: Sed de Caeciliano jam
judicatum est. Respondetur tibi: Jam judicatum erat et de Primiano
a centum episcopis vestris, quibus eum iniquissimum Maximianus
persuaserat, antequam Bagaiense concilium faceretis. Sed in primo
judicio damnatus est absens, in secundo absolutus est praesens. Si
post primum quos baptizavit rebaptizari non possunt, quanto potius post
secundum? Ita et Caecilianus primo apud Carthaginem judicio Secundi
Tigisitani damnatus est absens, secundo judicio Miltiadis Romani
absolutus est praesens: adhuc nos de illo certos esse non vultis,
saltem dubitare permittite; vincit enim vos non solum qui Caecilianum
scit innocentem, verum etiam qui nescit nocentem. Vos autem utrosque
rebaptizandos esse censetis, et qui dicunt. Novimus, et qui dicunt,
Non novimus qualis fueri. Caecilianus. Non sunt baptizandi quos
baptizavit Primianus post primum judicium quo damnatus est absens, et
baptizandi sunt quos baptizavit Caecilianus post secundum judicium quo
absolutus est praesens? Illum damnatum damnare non licuit: de isto
absoluto saltem liceat dubitare. Cujus crimina etiamsi certa nobis
essent, in Ecclesia constitutos , quam Spiritus sanctus velut aream
cum palea praenuntiavit, nequaquam nos aliena peccata non imitata
macularent. Et tamen etiamsi nobis incerta esse dicuntur, non solum
rei constituimur, verum etiam baptizandi judicamur. Itane agitis?
siccine cuncta pervertitis? Tantumne revera vobis licere arbitramini,
ut quod vultis sit sanctum, quod vultis immundum? Cohibete vos; non
proficiatis in malis, ne pereatis a bonis.
|
|