|
45. Nam illud quod dixi, Quod si de
persecutionibus agis, cito respondeo, si aliquid inique passi estis,
non pertinere ad eos qui talia quamvis improbe facientes, pro pace
tamen unitatis laudabiliter tolerant (Lib. 1 contra Litter.
Petiliani, n. 20); quam. fallaciter refellere voluisti, prorsus
non cogitans litteras tuas sani capitis habituras esse lectorem. Ita
enim respondes, quasi ego dixerim, persecutionem vobis pro pace
unitatis fieri debere. Quod illo quidem loco non dixi: sed dixi, Si
aliquid inique passi estis, non pertinere ad eos a quibus laudabiliter
pro unitatis pace tolerantur, qui talia in vos quamvis improbe
faciunt. Quod cum apertissime dictum sit, saltem expositum attendant
quos fallere voluisti. Neque enim te, quod tam apertum est, non
intellexisse arbitror: sed brevitatem sententiae meae facile putasti
posse in caliginem mitti, ubi quodlibet aliud diceres, ei respondisse
videreris. Cur autem dixerim malos communionis nostrae, hoc est,
areae dominicae paleam; cum in vos inique agunt, a bonis nostris
laudabiliter pro pace tolerari, quid opus est ut ipse ostendam, ipse
defendam; cum pro me beatus Cyprianus apertissime et candidissime
dicat, etiam cum cernuntur in Ecclesia mali, non propter eos
Ecclesiam deserendam (Epist. ad Maximum): hoc est, quod dixi,
eos pro unitatis pace tolerandos? Neque enim vos amplius quam nos
persequuntur, qui vos inique persequentes dant vobis ad decipiendos
imperitos, licet falsam similitudinem gloriae, nobis autem vulnus
grande tristitiae.
|
|