CAPUT XLIV.

48. Haec enim ego commemorare volui, per quae factum est, ut his nostris temporibus adversus vos ista imperialia statuta ferrentur, imo adversus errorem vestrum . Nam quid tam, si sapiatis, prodesse probabis ? Caeterum omnia quae vel anteriorum litteris didici, vel ipse cognovi, saeva facta vestrorum, quibus ab initio divisionis vestrae usque ad hoc tempus Ecclesiam catholicam persecuti sunt, si velim retexere, quae lingua, quis stilus, quantum tempus otiumque sufficiat?