CAPUT XLV.

49. De Optato cum agerem, tuque hoc magis excusare voluisses, quam purgare, dixisti reos hinc vestros esse non posse, quod eos ad vindicandum nemo pertulerit. Tot protestationes nostrorum de furiosissimis vestrorum violentiis archiva publica citius impleverunt, quam ullam apud vos vindictam illa facta meruerunt. Sed forte et hic dicatur, protestationes quidem depositas, sed ad ipsos vindicanda nulla perlata . Audi ergo quaedam, quae ipse sum expertus. Cum receptorum a vestris Maximianensium, quos damnaverant, causam cognovissemus, et eam quaquaversum poteramus ferventi diffamaremus instantia; illi rebus tam recentibus et tanta manifestatione clarentibus, quid respondere possent non invenientes, solito crebrius et audacius Circumcellionum violentiis turbisque furentibus nos a praedicanda catholica veritate, suaque fallacia convincenda, deterrere coeperunt. Et quia multi erroris eorum laqueis implicati, cum quibus ut inde liberarentur agebamus, respondebant nobis, hoc nos cum episcopis suis agere debere, collationemque nostram se vehementer optare, ubi possent videre quibus asserentibus superaret veritas falsitatem; in Carthaginensi totius Africae concilio nobis placuit, ut adhibita etiam publicorum testificatione gestorum, quo possemus eis qui hoc flagitabant probare, desiderio eorum nos minime defuisse, vestri pacifice convenirentur episcopi, quisque ab eo nostrum qui eodem loco in quo ille consisteret ; ut per collationem nostram errore sublato, christiana et fraterna societate, unitate, charitate, pace frueremur: id intuentes, quia si hoc fieri vellent, adjuvante misericordia Dei facillime poterat, quidquid in causa nostra esset, agnosci; si autem recusarent, saltem diffidentia eorum non frustra illis qui hoc a nobis poposcerant, appareret. Factum est, conventi sunt, recusarunt: quibus verbis, quo dolo, maledictione, amaritudine plenis, nunc longum est demonstrare.