|
50. Interea Crispinus Calamensis vester
episcopus, a Possidio collega meo in eadem civitate apud acta
conventus, ad concilium vestrum primo distulerat, pollicens cum
collegis suis ibi se visurum quid respondere deberet. Deinde post non
parvum tempus repetita conventione, rursus apud acta respondit:
|
“Verba viri peccatoris ne timueris”
|
|
(I Machab. II, 62).
Et iterum:
|
“In aures imprudentis cave quidquam dixeris; ne cum
audierit, irrideat sensatos sermones tuos”
|
|
(Prov. XXIII,
9). Postremo, hanc responsionem meam patriarchali sermone definio:
Recedant a me impii, vias eorum nosse nolo. Hanc ejus responsionem
cum docti indoctique riderent; quippe hominis dicentis verba viri
peccatoris se non timere, cui respondere minime auderet; et in aures
imprudentis nolle se aliquid dicere, quasi aliquod secretum fuerat
imprudentis auribus temere commissurus, cum ea quae diceret multi
possent prudentes audire, qualium causa et Dominus Christus tanta
Pharisaeis quamvis imprudentibus loquebatur; et nolle se nosse vias
impiorum, quasi vias suas eum docere vellent quos impios putabat, ac
non potius ipse si teneret vias Dei, etiam impios docere deberet,
sicut scriptum est: Doceam iniquos vias tuas, et impii ad te
convertentur (Psalm. L, 15). Cum ergo ista responsio a multis
intelligeretur, multis etiam demonstraretur quam inanis esset, quantum
attinebat ad causam; quam vero amara et maledica, quod non pertinebat
ad causam; atque ita ejus, sicut apud vos habetur, doctissima
annositas, hesterno contra stante tirone nihil adversum veritatem posse
probaretur, rideretur : subito post paucos dies iter agenti
Possidio, alius Crispinus ejus presbyter, et, ut perhibetur,
propinquus, tetendit insidias armatorum, in quas pene jam noster
inciderat, nisi eis prospectis atque nuntiatis, ad quemdam fundum
fugiens divertisset, ubi ille nihil auderet, vel non praevaleret, vel
si quid etiam fecisset, negare non posset. Quo comperto, continuo
consecutus est tanta caecus insania, ut jam latere turpe arbitraretur.
Tum domum in qua cum suis se Possidius incluserat, sepire armatis,
lapidibus circumtundere, ambire flammis, aditum ex omni parte moliri.
Quae vero aderat incolentium multitudo, memor periculi sui, si in eo
loco aggressum tantum facinus impleretur, partim illum deprecabatur ut
parceret, quem resistendo non audebat offendere, partim vero ignes
suppositos exstinguebat. Cum ille nihilo segnius coeptis fervidus
atque inexoratus instaret, cessit aliquando ictibus janua; ingressi
sunt, sauciatisque caede jumentis, quae in inferiore domus parte
compererant, de superioribus episcopum deposuerunt, afficientes plagis
et contumeliis. Ubi ne gravius saevirent, intercessit ipse
Crispinus, velut aliis rogantibus flexus, quorum non tam videbatur in
ira sua curare deprecationem, quam in facinore testimonium formidare.
|
|