CAPUT XLVII.

51. Haec posteaquam nota facta sunt in oppido Calamensi, exspectabatur Crispinus episcopus vester, quemadmodum in suum presbyterum vindicaret. Accessit etiam protestatio municipalibus gestis expressa, cujus vel timore vel pudore cogeretur exercere ecclesiasticam vindictam. Quod cum omnino contemneret, tantusque fieret vestrorum tumultus , ut veritati praedicandae, cui respondere non poterant itinera clausuri putarentur, imo vero jam etiam cernerentur: leges quae non deerant, sed quasi deessent, in nostris manibus quiescebant, adversus Crispinum episcopum vestrum commotae sunt, magis ut nostra mansuetudo demonstraretur, quam ut illorum puniretur audacia. Neque enim aliter innotesceret, quid adjutorio Christi Ecclesia catholica in suos inimicos posset et nollet, non secundum haereticam praesumptionem privato furore Circumcellionibus saevientibus, sed secundum propheticam veritatem jugo Domini Dei subditis regibus. Exhibitus igitur Crispinus, et quod se esse proconsuli quaerenti negaverat, facillime convictus haereticus, decem tamen libras auri, quam mulctam in omnes haereticos imperator major Theodosius constituerat, intercedente Possidio non est compulsus exsolvere . Qua mitissima sententia non contentus, nescio quo consilio, quod displicuisse vestris omnibus dicebatur, ad ejusdem Theodosii filios provocandum putavit. Acceptatum est, rescriptum est. Quid aliud, nisi quod pars Donati jam sciret se ad illam poenam aurariam cum caeteris haereticis pertinere? cum quibus propter communionem talis persecutionis, aut communem se deputet habere justitiam; aut si non deputat, non se ideo jactet justam, quia ea poena coercetur, qua coerceri et eas haereses videt quas concedit injustas: et tandem intelligat quod Christi martyrem non facit poena, sed causa: nos autem usque adeo saevos persecutores esse arguat, ut nec post imperiale rescriptum aurum illud fisco Crispinus expenderit, indulgentiam illi catholicis episcopis impetrantibus; et nunc inter ipsas etiam recentissimas leges proscriptionem vestris episcopis comminantes in re propria securus sedeat, et catholici clerici inter manus Circumcellionum clericorumque vestrorum, domos, victum, salutem ac lumen corporis pendant.