|
52. Haec qui faciunt, quid ego dicam
latronibus, piratis, truculento alicui generi barbarorum, quando nec
ipsi omnium crudelitatum magistro diabolo comparandi sunt? Ille
sanctum virum Job omnibus ejus rebus ablatis, gravissimo vulnere a
capite usque ad pedes percussit, et tamen fuit illic integris integer
luminibus locus, nec oculos ejus exstinxit, cujus totum in potestatem
corpus accepit. Verum haec videlicet non perferuntur ad vestros, cum
Crispinus maluerit Carthaginem pergere, propria pertinacia superari,
mansuetudinis episcopalis intercessione mitissimam in se prolatam
recusare sententiam, appellare ad ejus filios cujus lege se irretitum
videbat, ut excitaret universae parti Donati, quod solus perpeti nec
volebat nec cogebatur, quam unius sui presbyteri audacissimum et
invidiosissimum facinus sola degradatione punire.
53. Restitutus quidam in regione Hipponensi vester presbyter fuit,
qui cum ad catholicam pacem, antequam istis imperialibus legibus
juberetur, veritatis ratione permotus, manifesta voluntate
transisset, de domo sua raptus est a clericis et Circumcellionibus
vestris, luce palam in castellum proximum ductus, et multitudine
spectante, nihilque resistere audente, ad furentum arbitrium fustibus
caesus, in lacuna lutulenta volutatus, amictu junceo dehonestatus:
posteaquam satis excruciavit oculos dolentium, ridentiumque satiavit,
inde ductus ad alium locum quo nemo nostrorum audebat accedere,
duodecimo die vix dimissus est. Hoc episcopo vestro Hipponensi
Proculiano ipse sum questus, gestis sane municipalibus, ne si quid
agere esset necesse, hoc ad se negaret fuisse perlatum. Quid
responderit, quemadmodum ab inquirenda causa dissimulaverit,
nostramque intentionem dolosius eludendam post etiam non respondendo
putaverit, satis eadem gesta testantur . Nunc vero qui ad nos a vobis
clerici transierunt, quanta patiantur a vestris, quando narrare
sufficimus? Denique non quicumque ad nos inde veniunt, veritatem
persecutione derelinquunt; sed multi ad nos inde non veniunt, quia
persecutionem a vestris pro veritate perpeti metuunt.
|
|