|
4. Nunc exclama quod ego dixerim, Nihil
inter fidelem perfidumque discernas; idem tibi pius atque impius
videatur: quod ego non dixi. Sed plane illud dixi, unde tu quasi hoc
dicerem exclamare voluisti, et dicere quod non dixi: Sive, inquam,
a fideli, sive a perfido dispensatore Sacramentum quisque percipiat
(Lib. 1 contra Litteras Petiliani, cap. 6, n. 7). In qua
sententia non nihil inter fidelem perfidumque discrevi, nec jussi ut
idem cuique pius atque impius videatur: sed idem Sacramentum pium et
impium posse habere; quod nec tu negas, qui saltem post impios
occultos baptizandum non esse concedis. Proinde sine causa conjungis
et dicis, Nihil prodest bonis moribus vivere, quia quidquid justo
licet, potest et injustus implere: quia et falsum est, et a me dictum
non est. Boni quippe mores vitam bonorum malorumque discernunt, et ad
diversa perducunt. Nec quidquid justo licet, potest et injustus
implere; quia justus implet legem Christi per dilectionem, unde
injustus alienus est; potest tamen aliquid quod et justus implere, ut
et ipse baptizet, si nihil aliud, certe cum latet: sicut etiam illi
possunt Dei mandata praedicare sicut justi, sed non secundum ea vivere
sicut justi, de qualibus dictum est, Quae dicunt, facite; quae
autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3).
|
|