CAPUT XLIX.

54. Aufer itaque de medio supervacuas invidias molestiarum, quas regalibus jussis pro vestro errore patimini, perparvas et prope nullas pro magno furore vestrorum, imputantes etiam nobis quae ab ipsis terrenis potestatibus, ut vestrorum impetus a sua salute depellant, necessitate fiunt, non voluntate. Neque si quadraginta illi, qui Paulum apostolum interficere conjuraverant, in armatos a quibus deducebatur (Act. XXIII, 12, 31) irruissent, poenasque sumpsissent, Paulo ista fuerant imputanda. Omitto quod etiam voluntarias mortes, quas ipsi sibi ingerunt, in nos mentiendo transfertis. Nam de Marculo, quod se ipse praecipitaverit audivi . Quod profecto est credibilius, quam hoc aliquam potestatem Romanam jubere potuisse, Romanis legibus nimis insolitum: cum hoc malum, inter tot haereses sub christiano vocabulo errantes, proprium sit haeresis vestrae. Unde quid prodest, quod conciliis suis hoc vestri episcopi prohibuisse et damnasse se jactant, sicut ipse commemorasti; cum tot rupes et abrupta saxorum ex Marculiano illo magisterio quotidie funestentur? Dixi ergo quid de Marculo audiverim, et unde hoc credibilius possit videri: quid autem verum sit, Deus noverit. De aliis autem tribus, quorum mortes pariter objecisti, quid vel quomodo factum sit, ab eis quos nosse existimo, fateor, non quaesivi.