|
55. Nullis tamen bonis in Catholica hoc
placet, si usque ad mortem in quemquam, licet haereticum, saeviatur.
Neque vero, si longe a morte cujuslibet molestiis libido ulciscendi
malum pro malo retribuat, approbamus, multo amplius detestantes, si
ex occasione, velut pro unitate conandi, concupita quisque auferat
aliena, non illa quae sub nomine Ecclesiae non debent ab haereticis
possideri, sed quorumque privata. Haec omnia displicent bonis, et ea
prohibent et cohibent quantum possunt, quantum autem non possunt
ferunt; et sicut dixi, pro pace laudabiliter tolerant, non ea
laudabilia, sed damnabilia judicantes: nec propter zizania segetem
Christi, nec propter paleas aream Christi, nec propter vasa
inhonorata domum magnam Christi, nec propter pisces malos retia
Christi derelinquunt.
|
|