CAPUT LI.

56. Reges cum in errore sunt, pro ipso errore leges contra veritatem ferunt; cum in veritate sunt, similiter contra errorem pro ipsa veritate decernunt: ita et legibus malis probantur boni, et legibus bonis emendantur mali. Rex Nabuchodonosor perversus legem saevam dedit, ut simulacrum adoraretur: idem correctus severam, ne Deus verus blasphemaretur (Dan. III, 5, 6, 96). In hoc enim reges, sicut eis divinitus praecipitur, Deo serviunt in quantum reges sunt (Psalm. II, 10), si in suo regno bona jubeant, mala prohibeant, non solum quae pertinent ad humanam societatem, verum etiam quae ad divinam religionem.

57. Frustra dicis, Relinquar libero arbitrio. Cur enim non in homicidiis et in stupris, et in quibusque aliis facinoribus et flagitiis libero te arbitrio dimittendum esse proclamas? Quae tamen omnia justis legibus comprimi, utilissimum ac saluberrimum est. Dedit quidem Deus homini liberam voluntatem, sed nec bonam infructuosam, nec malam esse voluit impunitam. Quisquis christianum, inquis, persequitur, Christi est inimicus. Verum dicis, si non hoc in illo persequitur quod Christo est inimicum. Neque enim dominus in servo, pater in filio, maritus in conjuge, cum sunt utrique christiani, non debent persequi vitia christianae contraria veritati. An vero si non persequantur, non rei negligentiae merito tenebuntur? Sed in omnibus tenendus est modus aptus humanitati, congruus charitati; ut nec totum quod potestatis est exseratur, et in eo quod exseritur, dilectio non amittatur, in eo autem quod non exseritur, mansuetudo monstretur. Ubi vero nulla ex divinis humanisve legibus potestas conceditur, nihil improbe atque imprudenter audeatur.