CAPUT LII.

58. Audi jam de Maximianensibus quod paulo ante distuleram, ut et tuos episcopos noveris tibi esse mentitos; et non solum quod pertinet ad Baptismi quaestionem, vel ad alienorum peccatorum in Ecclesia sine propria contaminatione tolerantiam, verum etiam quod ad persecutionis invidiam, in qua quidem vestri in nos omnia Romana jura et praesidia superarunt, in hac una Maximianensium causa noveris terminari. Nam si concilii Bagaiensis episcoporum vestrorum trecentorum et decem, memorabilem illam, de qua superius quod satis esse videbatur inserui, non te piguit legere sententiam, cum illa verba damnatos cum Maximiano duodecim, quorum praesentium manibus ordinatus est, apertissime ostendant; dilationem autem redeundi ad communionem vestram illis esse concessam, qui cum essent in communione Maximiani, Primianumque damnassent, tamen quando Maximianus ordinatus est, non interfuerunt; neque enim omnes interesse potuerunt, aut ex more debuerunt: plurimum miror quomodo te falli, nescio quo mentiente, permiseris, cui verba ipsa quae obscura non sunt, nec acutum ingenium quo discutiantur, sed tantum animum quo advertantur exposcunt, ne ab eo fallereris, recitare potuisti. Sed quia fieri potest ut non eam legeris, et simplici affectu tanquam episcopo vel episcopis aliud tibi insinuantibus facile credideris; accipe eam et lege, et quam tibi a me verum dicatur attende. Neque enim possunt eam tegendi mendacii sui causa, ut libitum fuerit, emendare, imo falsare, quam judicio publico apud proconsulem allegaverunt, quam toties gestis municipalibus inserendam, pro suae causae necessitate curarunt, quando agebant adversus eos, ut de basilicis pellerentur.