CAPUT LIV.

60. Audi jam quibus dilatio temporis impertita sit; ut videas eos esse qui non interfuerunt, quando Maximiano, cum ordinaretur, manus impositae sunt. Eos autem, inquit, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, id est, qui a Maximiani capite proprias manus verecundo pudore fidei retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permisimus. Hos cernis quemadmodum non dicant esse damnatos, sed tunc eadem damnationis sententia retinendos, si transacto die constituto, redire noluerint. Quem diem ita constituunt: Ac ne angustum, inquit, redeuntibus tempus spem salutis arctatae diei pressura subducat, agnoscentibus quibus licet, manentibus praecedentibus statutis, universis usque in diem octavum calendarum januariarum proxime futurarum agnitionis pandimus januam, ut integri honoris ac fidei regressi habeant fundamenta: quam si quisquam ingredi nequiverit pigra segnitia, sciat sibi ad omnes veniales aditus sua voluntate viam esse subductam. Manebit enim circa eos dicta sententia, et post praestitutum diem redeuntibus fixa paenitentia.