CAPUT LV.

61. Certe jam perspicis, vir disertissime, in illos te potius, a quibus mendacium audisti, omnia retorquere debere, quae in nos, tanquam mentiti de hac re fuerimus, dicenda arbitratus es. Certe perspicis illos duos, de quibus agimus, ex eorum esse numero, qui cum Maximiano duodecim sine dilatione damnati sunt, non ex eorum quibus redeundi tempus indultum est. Certe liquet, claret, et cernitur , obscurari, obtegi nullo modo potest, quanta eloquentia is a quo sententia illa dicta est, discrevit, illustravit, expressit. Cur verba adhuc dantur? Cur contra lucidissimam veritatem pro manifesto errore contenditur? Cur homines se ipsos decipiunt? Si laqueos diaboli, quos resolvere atque abrumpere deberent, constrictius implicant et obvolvunt; adhuc accipe unde vehementius, et utinam cum aliquo fructu correctionis erubescant.