CAPUT LVI.

62. In memorato concilio Bagaiensi dies et consul adscriptus est, non solum quo decretum concilii conditum est, verum etiam ipsius dilationis. Ergo a die octavo calendarum maiarum post consulatum Theodosii Augusti III, consulatu Augustorum, Arcadii III et Honorii iterum , qui dies est concilii Bagaiensis, usque ad octavum calendarum januariarum, qui dies est dilationis, octo menses ferme numerantur. Invenitur autem postulatio apud Herodem proconsulem (vide quanto post dicta) adversus Felicianum et Praetextatum de Mustitanis et Assuritanis locis excludendos, cujus pauca subjunxi. Post consulatum dominorum Arcadii III et Honorii iterum Augustorum , sexto nonas martias, Carthagine in secretario praetorii Titianus dixit: Peregrinus presbyter, et seniores Ecclesiae Mustitanae regionis tales desiderium prosequuntur: Cum Ecclesiae catholicae sanctitatem vir memoriae venerabilis ab errore perfidiae Donatus assereret, in ejus nomen et cultum mundi penetotius observantia nutrita coaluit: sed cum ejus religionis laudandum mirandumque propositum Maximiani cujusdam venena polluerent, multorum coetus antistitum in unum Deo conspirante collectus, hominem vel potius pestem, quae supernae displicuit majestati, etiam purae mentis propria coercitione damnavit. Eos quoque quos alienae praesumptionis error attraxerat, portu primo proposito poenitendi, si reverti cuperent intra tempus ad religionis tramitem destitutum , pari vigoris admonitione compescuit. Sed suis institutis iniquitas delectatur, et semetipsam non deserit, cum semel praecipitata corruerit. Idem namque Maximianus coeptam nutrit audaciam, et alios sibimet consociat ad furorem. Inter quos etiam Felicianus quidam, qui primo recta sectatus, depravationis hujus attaminatione fuscatus, in Mustitana positus civitate, Deo omnipotenti parietes consecratos, et Ecclesiam venerandam quasi quadam obsessione credidit retinendam. Hunc etiam Praetextatus in Assuritanis partibus imitatur. Sed cum aequitatis tuae innotesceret potestati consortium sacerdotum, jussisti, ut gesta testantur , exploso omni contradictionis effectu, sacratissimis sacerdotibus a profanis mentibus ecclesias vindicatas oportere restitui. Vides nempe usque ad hujus postulationis diem ab illo praestitutae dilationis, quod trium fere mensium tempus effluxerit. Producitur autem iste conflictus, quantum ex gestis proconsularibus et municipalibus indagare potuimus, usque ad Theodorum proconsulem, hoc est, usque ad anni alterius diem undecimum calendas januarii. Quo die clerici et seniores agentes sub Rogato episcopo, qui in locum damnati Praetextati Assuritani fuerat subrogatus, allegaverunt memorati proconsulis jussionem, cum aforis erant a communione vestra, et ejusdem communionis vestrae inimici in judiciis publicis arguebantur, et expellendi de locis Deo summo consecratis tanquam sacrilegi petebantur.