|
63. Ex quolibet ergo numero fuerint
(quanquam satis appareat ex quo fuerint), qui intra constitutum
dilationis diem communioni se vestrae non reddiderunt ; quomodo cum iis
quos extra communionem vestram baptizaverunt, non expiatis alio
Baptismate, redierunt? In quo facto non vos reprehendimus, quod
Baptismum Christi nequaquam sacrilegum etiam in schismate sacrilego
cognovistis; quod hominum perversitate correcta, illud quod etiam in
perversis rectum fuerat, approbastis; quod humana vitia cum divinis
signaculis non confudistis; quod dona Ecclesiae, quae praeter
Ecclesiam quoque haberi et dari ad habentium et accipientium supplicium
potuerunt, nec in damnatis damnanda, nec in receptis mutanda
censuistis.
|
|