CAPUT LVIII.

64. Nec illud reprehendimus, quod eosdem ipsos famosi criminis reos, et post sententiam damnationis ipsorum, et post dilationis diem aliis constitutum, tamen propter populus infirmos qui eis adhaeserunt, recordantes, credo, patrisfamilias sollicitudinem, ne simul cum zizaniis eradicaretur et triticum, sine aliqua detractione colligendos, et ipsa abundantia charitatis expiandos esse credidistis. Nec illud reprehendimus, quod eos, cum adhuc famosi schismatis sacrilegio tenerentur, etiam per terrenas potestates persecuti estis. Fiebat enim hoc, quantum res ipsa consecuta indicavit, corrigendi studio, non nocendi, ut illis molestiis agitati, suum scelus cogitare cogerentur, et repressis animositatis furiis emendare. Sed quia ista non reprehendimus, ideo vestri schismatis crimen jure culpamus, merito detestamur, omni ratione convincimus, quo vos a nobis, imo ab orbis terrarum catholica communione separatis, talia nobis objiciendo, quali vos in causa Maximianensium fecisse, negare, ut arbitror, non potestis. Si enim Baptismus Christi est, et ideo nullo modo destruendus, qui datus est per Felicianum et Praetextatum, cum separati a vobis Maximiano conjungerentur, cum illo a vobis pro nefarii schismatis crimine condemnati; quomodo non est Baptismus Christi, vel quomodo destruendus est, qui datur in Ecclesia, quae ramos suos, ut verbis Cypriani utar, per universam terram copia ubertatis extendit (Libro de Simplicitate Praelatorum, seu de Unitate Ecclesiae): qui postremo datur in illis Ecclesiis, quas nunquam in Litteris apostolicis recitare cessatis, nunquam damnastis ? Si damnatos in integrum restituere placuit pro resarcienda parte Donati; quid vos offendit toto orbe diffusa unitas Christi, quae vel damnare non potuit inauditos, vel omnino nec damnavit nec absolvit incognitos, vel innocentes credidit quos didicit absolutos? Si discissos a vobis Maximianenses per jussa judicum persequendo sedibus expulistis; quid vos per imperatores, qui eosdem judices mittunt, indigna pati querimini, qui vos ab ejus Ecclesia de quo scriptum est quod adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi, et quod dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae (Psal. LXXI, 11), nefario schismate discidistis?