|
5. Sed fac injustum non latentem et nonnullis
cognitum bonis per aliquam seditiosam factionem de Ecclesia non posse
separari. Audi Cyprianum, tolera zizania, esto frumentum. Quam
tibi bene sonare visa sunt, quae in una re varie repetisti. Quid hoc
praecepto, inquis, dici iniquius potest: Purificet alium maculosus,
abluat sordidus, emundet immundus, det infidelis fidem, criminosus
faciat innocentem? Breviter respondeo: Nec maculosus, nec
sordidus, nec immundus, nec infidelis, nec criminosus est Christus,
qui dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, mundans eam
lavacro aquae in verbo (Ephes. V, 25), faciens nos certos de
bonis suis, ne malis vitiaremur alienis. Nam ecce cum minister
iniquus occultus est, a quo tamen datum Baptismum non rescindis;
nonne omnia tibi verba tua ista replicari possunt, quia et purificat
maculosus, et abluit sordidus, et emundat immundus, et dat infidelis
fidem, et criminosus efficit innocentem? Non, inquis, ipse, sed
fama ejus bona, quamvis inanis et falsa. Hinc non vis ut ego
exclamem, O scelus, o portentum, non, sicut ait quidam, in ultimas
terras exportandum (Cicero, act. 1 in Verrem), sed potius extra
omne coelum et omnes terras, si fieri possit, abigendum! Non te
ipsum dico, quem correctum volo; sed hunc errorem, a quo te corrigi
cupio. Itane ad mundandum hominem, quando boni ministri defuerit vera
vita, tunc mali ministri falsa sufficit fama, quae hoc efficiat, quod
efficeret bona vita, ut ad hominem sanctificandum quando ministri latet
iniquitas, ministra Deo militet falsitas? Hoc totum ideo, ne
dicatis quod dicimus, sive a fideli sive a perfido dispensatore
Sacramentum quisque percipiat, non sanctificat nisi Deus.
6. Deinde commemoras verba mea, quod dixerim, Semper Christus det
fidem, Christus sit origo christiani; in Christo radicem christianus
infigat, Christus christiani sit caput (Lib. 2 contra Litteras
Petiliani, n. 11). Dixi plane, et dico: nec tu omnino
respondere potuisti. Videris enim quasi succubuisse tanto ponderi
veritatis, cum subjecisti, Hoc et nos suademus, hoc volumus.
|
|