CAPUT LIX.

65. Ecce jam non dico, si persecutionem facere non licet, fecit Optatus; ne adhuc dicas non pertinere ad vestros, quidquid Optatus eis ignorantibus fecit; cum ipsi dicere non permittant terras ab Africa remotissimas. Qui traditores in Africa fuerint, quid mali Afri episcopi fecerint, ignoramus: sed plane dico, si persecutionem facere non licet, vestri Maximianensibus, ita ut non possitis negare, fecerunt. Si persecutionem qui patiuntur innocentes sunt, passi sunt Maximianenses. Numquid et nunc dicturus es, Basilicam vel speluncam Maximiani populus nullo nostrorum auctore destruxit? Quanquam si cujus communionis turba illa fuerit inquiratur (non a vestris credantur immissi), ipsi reperientur forsitan vestri, aut certe vestris adjuvando permixti. Sed quid ad nos? Respondes enim, Non fecimus, non immisimus, quinam illi fuerunt ignoramus: persecutionem tamen a quibuscumque passum eum quem fateris injustum, quoniam clara res est; ea quae patimini, vos justos demonstrare non possunt. Sed a quibus etiam Maximianenses persecutionem passi sunt, proconsularia gesta testantur. Instructi sunt advocati, adita judicia , et tanquam in haereticos excitata. Illi sibi tuitionem possidentibus postulabant. Allegabant vestri Bagaiense concilium, et damnatos flagitabant sacris aedibus pelli, instabatur, dicta causa est; cum eo praesente Salvium Membresitanum haereticum ostendistis, vicistis, expulistis. Persecutionem igitur illos passos esse, vos fecisse video. Justos quaero, vos esse perhibetis. Ego concludo: Non ergo qui eam patitur, consequenter justus; nec qui facit, consequenter injustus est.