|
66. Tu rursus artes dialecticas accusabis:
me tamen verum dicere saltem tacitus approbabis, et eliges tuam
sententiam potius corrigere, qua nullam justam persecutionem esse
dixisti, quam Maximianensium persecutores dicere injustos, quos
vestros esse tandem gestis proconsularibus agnovisti. Non sane sine
fructu schismaticorum vestrorum persecuti estis errorem: nam
Felicianum et Praetextatum eodem conflictu et molestiis correxistis;
et Optatum quidem Gildonianum graviora exitia comminantem, Mustitani
et Assuritani, sicut ab eis quoque praesens audivi, timuisse
dicuntur, et suos episcopos coegisse ut ad Primiani communionem
reverterentur. Sed cum hoc Optatus nullis gestis publicis exegerit;
utquid agam talibus adversus vos, paratos negare quidquid negare
potueritis? Acta exstant proconsularia et municipalia, quibus
recitatis ostendimus, quanta vi memorati a vestris ut locis cederent
urgebantur . Non culpamus, non invidemus: non frustra laborastis,
non incassum terruistis, non inaniter agitastis: displicuit eis
afflictis animositas sua; fracti sunt, emendati sunt, correcti ac
recepti sunt, post suam damnationem, post aliorum dilationem, post
vestram persecutionem. Recepti sunt autem sicut fuerant, honorati,
nulla poenitentiae gravioris humiliatione vel expiati vel degradati,
nec ipsi nec illi cum quibus recepti sunt, quos secum separaverant
contra vos, baptizaverant extra vos, quos rebaptizaverant fortasse
post vos.
|
|