CAPUT LXI.

67. Nihil habetis jam unde caliginosa mendacia hominibus ignaris de rebus longe praeteritis ingeratis. Quod vestri apud Constantinum tunc imperatorem accusaverunt Caecilianum, publica monimenta proclamant; dictam esse causam, et ad debitum finem esse perductam, usque ad purgationem Felicis Aptugnensis ordinatoris Caeciliani, quem in concilio Carthaginensi malorum omnium fontem dixerunt, et apud eumdem Constantinum, sicut scriptis suis ipse indicat, assiduis interpellationibus accusarunt, proconsularia testantur archiva. Resistitis, reclamatis, repugnatis apertissimae veritati. Dicitis etiam transmarinos judices a Caeciliano esse corruptos, ipsum Imperatorem nescio qua gratia depravatum. Eo quippe est impudentior victus accusator, quo fit etiam judicis calumniator. Verumtamen inter omnia illa vestra mendacia, quibus transmarinis judicibus calumniamini, saltem hoc obtinemus, quod primi majores vestri ad Imperatorem causam istam detulerunt, primi apud Imperatorem Caecilianum et ejus ordinatorem accusaverunt, primi apud Imperatorem Caecilianum et ejus socios persecuti sunt: unde nobis, sicut vobis videtur, gravissimam concitatis invidiam, quia victi patimini quod victores utique faceretis; velut si Danielem criminari vellent, quia illo innocente liberato, ipsi ab eis leonibus consumpti sunt, a quibus eum per calumniam consumi voluerunt (Dan. VI). Obtinemus etiam: quodlibet de judicibus; [ praesens judicio transmarino absolutus est Caecilianus;] quodlibet de ipso, apud quem majores vestri Caecilianum accusaverunt, cujus postremo judicium episcopali praelatum judicio delegerunt, Constantino imperatore tanquam corrupto gratia, sive sentiatis sive fingatis: omnes tamen qui tunc erant vel in propinquis vel in remotis terris tam longe lateque diffusi catholici Christiani, ad quos fama de Caeciliano et collegis ejus potuit pervenire, non debuisse accusatoribus victis, sed ecclesiasticis judicibus credere: ubi enim judices omnes esse non possumus, melius his qui esse potuerunt judicibus credimus, quam credendo litigatoribus victis, quorum esse judices non potuimus, de ipsis judicare judicibus audeamus.