CAPUT LXII.

68. Proinde, quoniam illi quibus accusantibus praesens absolutus est Caecilianus, non solum eos a quibus absolutus est , verum etiam omnes Christianos catholicos in quibuslibet gentibus constitutos, qui vel illam dissensionem Afrorum penitus nescierunt, vel in ea judicibus, sicut eis visum est, quo periculo pronuntiantibus, quam victis accusatoribus credere maluerunt, Caeciliani criminibus vel fictis, vel certe non probatis, perfundere audacissima improbitate conati sunt, et omnes negare esse christianos: missa est vobis tandem aliquando Maximianensium causa, in qua ipsi damnarent, ipsi damnatos persequerentur, ipsi persecutos in eodem honore reciperent, ipsi Baptismum damnatorum acceptarent; ut qui innocentes ausi sunt accusare, innocentes cogerentur absolvere; non quos innocentes esse crediderant, sed quos, ut dicunt, Dei praesidentis arbitrio, veridico plenarii concilii sui ore damnaverunt. Quis cuiquam dixit aliquando, Quoniam judici absolventi potius quam mihi accusanti credidisti, reus es cum ipsis quos accusavi? Et hoc tamen orbi christiano dicitur: quod si uni homini diceretur, non dico iniquissimum, sed insanissimum videretur. O rem mirabiliter indignam! Accusarunt Afros crimine traditionis, accusatos transmarini judices absolverunt, et traditores facti sunt populi gentium, quia judicibus absolventibus potius quam accusatoribus criminantibus crediderunt!