CAPUT LXIII.

69. Merito tibi est, pars Donati, Maximianensium causa propinata. Bibe calicem de manu Domini corripientis et admonentis. Si intelligis et acquiescis, misericordia est ista emendantis, ne incidas in judicium punientis. Tibi dicitur, Superba et dura cervice, reconciliare christianis usquequaque populis a te inique accusatis, saltem jam tuis reconciliata damnatis. Quid rescindis Baptisma Christi in illis vel ex illis Ecclesiis, quas Apostoli fundaverunt? Jam Baptisma recepisti, quod tui damnati, antequam tibi reconciliarentur, dederunt. Quid de persecutione quam pateris, gloriaris? Si justitiae signum est, justior est pars Maximiani. Nam et a te passa est, et patitur: et cum eo audite Psalmum divinum, Nolite esse sicut equus et mulus non habentes intellectum (Psal. XXXI, 9). Persecutores enim vestros nos dicitis, cum vos salvos fieri cupientes, vestra quae sanari volumus, vulnera medicinaliter persequamur: unde a clericis et Circumcellionibus, tanquam dentibus et calcibus vestris, graviter, dum vos curamus, affligimur. Nolite esse ingrati tali medicinae, quam estis imitati. Et vos Felicianum et Praetextatum persecutionibus correxistis: atque utinam totum corrigeretis; et sicut illi ad vos, ita illi et vos ad matrem Catholicam rediretis!

70. Contra quam, frater Cresconi, tanta es elatus audacia, ut a me commemorata etiam illa divina testimonia refellere conareris, et obstrepere Dei vocibus. Hoc enim posui in illa epistola, contra quam loqueris (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 25), quod in sancto Libro est de semine Abrahae, ad illum patrem nostrum Deo dicente, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Quod testamentum appellat Apostolus, dicens: Fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus. Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus (Galat. III, 15, 16). Hujus seminis fecunditas tam copiosa promissa est, ut diceretur ei, Sic erit semen tuum sicut stellae coeli, et sicut arena maris quae non potest dinumerari (Gen. XXII, 17). Huic tu multiplicationi atque ubertati Ecclesiae, quae toto orbe dilatatur, quae prophetata sic creditur, sic omnium etiam infidelium oculis exhibetur, ut claudat etiam ora Paganorum, qui adversus eam paucissimi remanserunt, partem Donati audes praeponere, dicens quod et praeter Africam nescio quos habeatis, quibus tamen non apparentibus, ex Africa vos solere mittere episcopos non negatis, unum, aut duos, aut ut multum tres: et argumentaris inaniter contra evidentissimam veritatem, quod ideo nobis non totus orbis communicet, quia vel adhuc multae sunt gentium barbararum quae in Christum nondum crediderunt, vel sub nomine Christi haereses multae a communione nostrae societatis alienae.