CAPUT LXIV.

71. Nec attendis, nec saltem ab scientibus quaeris, quam multae ipsarum barbararum gentium quas commemorasti, Christi jam nomini mancipatae sint, et quemadmodum in caeteras Evangelium crescendo fructificare non cesset, donec in omnibus cum fuerit praedicatum, veniat finis. Sic enim Dominus ait: Et praedicabitur hoc Evangelium in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet finis (Matth. XXIV, 14). Nisi forte etiam in tantum vos praecipitat insana superbia, ut hoc quod praedictum est, de parte Donati putetis incipiendum, non ex illis Ecclesiis quas Apostoli plantaverunt, quibus non communicat pars Donati. An et ipsas ut mundum impleat rebaptizare conabitur, cum Catholica per cuncta crescente, illa et in ipsa Africa quotidie minuatur? O vesana perversitas hominum! Laudari te credis, de Christo credendo quod non vides; et damnari te non credis, de Ecclesia negando quod vides; cum illud caput in coelo sit, hoc corpus in terra?

72. Agnoscis Christum in eo quod scriptum est, Exaltare super coelos, Deus: et non agnoscis Ecclesiam in eo quod sequitur, Et super omnem terram gloria tua (Psal. CVII, 6)? Agnoscis Christum in eo quod scriptum est, Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me: diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem: et non agnoscis Ecclesiam in eo quod paulo post sequitur, Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium (Psal. XXI, 17, 18, 19, 28)? Agnoscis Christum in eo quod scriptum est, Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis: et non agnoscis Ecclesiam in eo quod Psalmus ipse testatur, Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae: coram illo decident Aethiopes, et inimici ejus terram lingent. Reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent; et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei (Psal. LXXI, 2, 8, 11)? Agnoscis Christum ubi dicitur ad Judaeos, Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus omnipotens, nec accipiam sacrificia de manibus vestris; quia utique Christi adventus abstulit illa omnia sacrificia Judaeorum: et non agnoscis Ecclesiam in eo quod sequitur, Quoniam ab ortu solis usque ad occasum, glorificatum est nomen meum in gentibus , dicit Dominus omnipotens (Malach. I, 10, 11)? Agnoscis Christum in eo quod dicit propheta, Sicut ovis ad immolandum ductus est (Isai. LIII, 7), et caetera quae ibi de illo tanquam in Evangelio leguntur: et non agnoscis Ecclesiam in eo quod paulo post dicit, Laetare, sterilis, quae non paris; erumpe et clama, quae non parturis: quoniam multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum. Dixit enim Dominus: Dilata locum tabernaculi tui, et aulas tuas confige; non est quod parcas, porrige longius funiculos, palos validos confirma, etiam atque etiam in dexteram atque sinistram extendens. Semen enim tuum haereditabit gentes; et civitates quae desertae erant, inhabitabis. Non est quod metuas; praevalebis enim: nec erubescas quod detestabilis fueris; confusionem enim in perpetuum oblivisceris, ignominiae viduitatis tuae non eris memor: quoniam ego sum Dominus qui facio te, Dominus nomen ei; et qui eruit te, ipse Deus Israel universae terrae vocabitur (Id. LIV, 1-5).