CAPUT LXV.

73. In his certe Litteris sanctis Ecclesiam dicit Cyprianus, ut diceret: Sic Ecclesia Domini luce perfusa, per orbem totum radios suos porrexit, ramos suos per universam terram copia ubertatis extendit (Lib. de Simplicitate Praelatorum, seu de Unitate Ecclesiae). Huic, Cresconi, tantae manifestationi divinorum eloquiorum calumniaris, intuendo residua gentium, quae nondum occupavit Ecclesia; et quanta occupaverit, unde ad residua tenenda quotidie diffunditur, non attendis. Quomodo enim prophetiarum istarum futuram perfectionem non negas, qui tantum provectum, cui debetur ipsa perfectio, negare non dubitas, non dico adversus voces divinas, sed jam et adversus tuas? Nam et de te vi magna ipsius veritatis expressum est, ut diceres nesciens, vel non attendens quid dixeris, quod in Christianum nomen totus quotidie vertitur mundus. Cur ergo huic Ecclesiae, quae toto mundo crescendo dilatatur, non communicat pars Donati? Videlicet ne a peccatoribus polluatur. Et ubi est quod non istam vestram, quae in Africa remanens orbi terrarum calumniatur, aut ex Africa in paucis latentibus peregrinatur, sed illam quae ramos suos per universam terram copia ubertatis extendit, noluit deseri Cyprianus, etiamsi in ejus communione non tantum sint, verum appareant peccatores, dicens, Nam etsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet vel fides, vel charitas nostra; ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus (In Epist. ad Maximum).