|
74. Hic et tu responde, si tibi placet
veri aliquid respondere, et quomodo implebitur quod scriptum est,
Filius malus ipse se justum dicit, exitum autem suum non abluit
(Prov. XXIV, apud LXX)? Da ergo filium malum ,
Maximianenses damnet et persequatur, damnatis et persecutis
reconcilietur; vel sic convincatur, vel sic confundatur, vel sic
corrigatur. Quomodo, inquis, totus orbis communione vestra plenus
est, ubi tam multae sunt haereses, quarum vobis nulla communicat?
Imo non tantum haereticis, verum etiam caeteris hominibus malis plenus
est orbis, et sanctis ac fidelibus Dei servis plenus est orbis: quia
et mare plenum est amaris fluctibus, plenum est et dulcibus piscibus.
75. In paucis, inquis, frequenter est veritas; errare multorum
est. Et ne verbis tuis tantae illius sterilis fecunditati contradicere
videreris cui dictum est, Multi filii desertae, magis quam ejus quae
habet virum: adhibuisti ex Evangelio testimonium, Quoniam pauci sunt
qui salvantur (Luc. XIII, 23). Solve ergo quaestionem,
quomodo ipse Dominus dicat, Quam arcta et angusta est via quae ducit
ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam (Matth. VII, 14)!
et idem ipse alibi dicat, Multi ab oriente et occidente venient, et
recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum (Id.
VIII, 11); quomodo etiam in Apocalypsi demonstretur eorum
multitudo, quam numerare nemo poterat ex omni gente et tribu et
lingua, habentium stolas albas, palmasque ferentium, qui pressuras
propter fidem Christi sustinuerant (Apoc. VII, 9): quomodo
iidem sint pauci qui multi. Neque enim alterum horum est verum,
alterum falsum, cum sit utrumque divina Veritate prolatum, nisi quia
iidem ipsi boni verique Christiani, qui per se ipsos multi sunt, in
comparatione malorum falsorumque itidem pauci sunt. Sic multa grana
quibus horrea magna complentur, pauca dicimus in comparatione
palearum. Sic etiam, ut de ipso Dei testamento dicam, quod factum
est ad Abraham de semine ejus quod est Christus, multae sunt stellae
quas numerare non possumus, quibus tam grande coelum undique
circumfulget, et paucas dicimus in comparatione arenae maris. Forte
stellae significaverunt spirituales Christianos, maris autem arena
carnales, per quos et ex quibus etiam haereses et schismata fiunt:
utroque tamen genere plenus est mundus, quia idem Dominus dicit,
Ager est hic mundus; et tu ipse tibi veritate extorquente dixisti,
In nomen christianum totus quotidie vertitur mundus. Per totum igitur
agrum, hoc est, per totum mundum frumenta, per totum zizania; quia
de utroque dixit qui falli non potest, Sinite utraque crescere usque
ad messem (Matth. XIII, 38, 30).
|
|