|
76. Cohibeant itaque se frumentorum per
totum mundum tanta ubertate crescentium impii desertores, et non
audeant de quorumdam zizaniorum separatorum paucitate gloriari. Quod
si gloriantur, etiam in hoc ipso procedunt adversus eos iidem illi
Maximianenses, judicio divino, ad eos in omnibus confundendos, et,
si sapiant, corrigendos appositi: quos multo pauciores praefidentia
multitudinis suae persecuti sunt, et persequendo ad suam communionem
aliquos eorum denuo converterunt, ac sic caeteros justissimos, quo
paucissimos reliquerunt.
77. Non, inquis, communicat Oriens Africae, nec Africa
Orienti. Non sane, sed in paleis haereticis ab area dominica
separatis: in frumentis autem catholicis et interioribus paleis omnino
communicat Oriens Africae, et Africa Orienti. Alii quippe hic,
alii vero alibi atque alibi haeretici cum diffusa ubique catholica
unitate confligunt. Ubique est enim illa de qua exierunt, qui esse
ubique minime potuerunt, dicentes secundum id quod de illis praedictum
est, Ecce hic est Christus, ecce illic (Matth. XXIV,
23): alii hoc loco, alio alii variarum praesumptionum, vel potius
amputationum proprias particulas ostendentes, atque impia superbia
radicem unde fracti sunt abnegantes. Huic ergo Ecclesiae, quae
copiosis successibus, cum dilatatur toto orbe terrarum, ex omni
gente, tribu et lingua, parit multitudinem candidatorum et
palmatorum, sicut in Apocalypsi scriptum est, quam nemo numerare
potest: huic, inquam, Ecclesiae cui partem Donati non communicare
manifestum est, majores vestri probare debuerunt, quaecumque vera
documenta de traditoribus habuerunt. Quod si fecissent, ipsi in illa
essent, extra illam vero illi quos accusassent: nunc autem cum
accusatos in illa permansisse videamus, quid boni de accusatoribus
sentire debemus, quos extra illam videmus? Ac per hoc in illa
quadripartita distributione, ubi dixi, cum de traditoribus proferuntur
ex utraque parte documenta, aut utraque vera esse, aut utraque falsa,
aut nostra vera et vestra falsa, aut nostra falsa et vestra vera
(Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 23); cum videres in
superioribus tribus vos facillime superari, frustra tibi hoc extremum,
quasi qua evaderes, elegisti. Quamvis enim quam impudenter dicatur
advertas; tamen ea ipsa vera vestra, si qua essent humana documenta,
illi Ecclesiae probari debuerunt, quam probant documenta divina.
|
|