|
78. Dic mihi, obsecro te; sed noli
offundere nebulas imperitis, ut quoniam traditores accusatos non vales
convincere, identidem velis artes dialecticas accusare: dic ergo,
rogo te, causa ista vestra cum veris documentis vestris perducta est ad
judicium transmarinarum Ecclesiarum labore apostolico fundatarum, an
non est perducta? Si perducta est, vicistis in eo judicio, an victi
estis? Si vicisse vos dicitis, cur eis Ecclesiis, in quarum judicio
vicistis, non communicatis? Si autem (quod satis ipsa indicat ab eis
alienata vestra communio) victi estis, quid nobiscum vel mala vel bona
causa perdita litigatis, id habentes maximum crimen, quod crimine
traditorum quos in judicio transmarinarum Ecclesiarum etiam vera
documenta proferentes convincere minime potuistis, orbem christianum
perfunditis, quia in ea causa in qua interesse non potuit, elegit
judicibus credere, non accusatoribus victis? Non itaque ideo rei
estis, quia bonam causam, ut secundum vos loquar, in transmarino
judicio perdidistis: sed quia crimen reorum, atque, ut nimium vobis
cedatur, et judicum, tot innocentibus populis christianis per tot
gentes longe lateque diffusis, objicere minime dubitatis. Quorum
communioni tanquam frumentis dominicis cohaerendo, et illos viros,
sicut dicitis, traditores, et illos malos, sicut arbitramini,
judices, secundum evangelicas Litteras, etiam monente Cypriano,
usque ad tempus ventilationis, tanquam paleam tolerare debuistis, ne
aream deserendo periretis. Si autem causa illa vestra cum veris, quod
tibi elegisti, documentis suis ad judicium transmarinarum Ecclesiarum
non est perducta; quomodo ab eis potuerunt tot episcopi in suis
plebibus constituti causa incognita, et ad se omnino non delata, jure
damnari? Aut quomodo debuerunt Afri Christiani, non dico illi qui
eos putaverunt innocentes, verum etiam illi si qui eos noverant
traditores, propter zizania quae in Ecclesia esse cernebant, a
frumentorum tam longe lateque crescentium, et hos ignorantium, tam
manifesta innocentia separari, ut propter crimen alienum, quo pro
unitate tolerato non macularentur, violatae ipsius unitatis crimine
damnarentur?
|
|