CAPUT VI.

Deinde rursus supponis hominem in quo spem constituat accepturus: Sed quaerimus, inquis, per quem hoc melius fiat? Et quia sine ministro nec nos dicimus posse hominem baptizari, quaeris a me, utrumne melius injustus sit minister, an justus? Ubi respondeo, ad hoc esse melius, ut justus minister sit, quod infirmitas hominis, cui sine exemplo laboriosum est et difficile quod imperat Deus, imitatione boni ministri ad vitam bonam facilius erigatur. Unde dicit apostolus Paulus, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. IV, 16). Ad hominem vero baptizandum et sanctificandum, si tanto est melius quod accipitur, quanto est melior per quem traditur; tanta est in accipientibus Baptismorum varietas, quanta in ministris diversitas meritorum. Si enim, quod sine controversia creditur, melior erat Paulus quam Apollo, meliorem Baptismum dedit, secundum istam vestram vanam perversamque sententiam: et si meliorem Baptismum dedit, profecto eis quos a se non baptizatos gratulatur (Id. I, 14), invidit. Porro, si inter bonos ministros cum sit alius alio melior, non est melior Baptismus qui per meliorem datur, nullo modo est malus, qui etiam per malum datur, quando idem Baptismus datur. Et ideo per ministros dispares Dei munus aequale est, quia non illorum, sed ejus est.