CAPUT LXIX.

79. Quid tibi ergo ad causam prodest, hoc ex illis quatuor propositis elegisse, ut vestra documenta sint vera, contra vestros autem quae proferimus, falsa esse deputentur. Ecce et hic vinceris; quoniam veris quae putas documentis tuis, non potuerunt, ubi debuerunt, convinci traditores; sive a vestris eadem documenta occulta sint, sive ipsi traditores qualibet astutia se judicibus occultaverint, sive ab ipsis pravis judicibus occultati sint . Semen Abrahae respice, quod in testamento Dei per omnes gentes crescit sicut stellae coeli, et sicut arena maris (Gen. XXII, 17); et utrum propter occultata quibuslibet causis nescio qua Africana zizania, tam copiosa messis per agrum mundum perire potuerit, aude dicere, aude credere, aude, si ullus in te Dei timor est, cogitare.

80. Exaggeras persecutiones quas vos pati dicitis, quibus in tam sacrilega et manifesta obstinatione adversus pacem sanctae Ecclesiae rebellantibus mirabili mansuetudine parcitur: et dicis in primis partibus epistolae tuae, quod imperatori Constantino Caeciliani crimen cum fieret manifestum, ipse quoque eum, ut Brixiae in exsilio degeret, sua sententia condemnavit. In quo te quis dubitet vel falli, vel fallere; quando et Felicem Aptugnensem commemorasti in judicio proconsulis a Vincentio nescio quo de traditione convictum?