CAPUT LXX.

Ecce ego insero sententiam Aeliani proconsulis, qua purgatus atque absolutus est Felix. Si tota gesta vis legere, ex archivo proconsulis accipe. Aelianus proconsul dixit: Ex professione Caeciliani, qui acta falsa esse dicit, atque epistolae plurima addita, manifestum est qua voluntate haec gesserit Ingentius; et ideo recipietur in carcerem: est enim arctiori interrogationi necessarius. Felicem autem religiosum episcopum liberum esse ab exustione Instrumentorum deificorum manifestum est; cum nemo in eum aliquid probare potuerit, quod religiosas Scripturas tradiderit, vel exusserit. Omnium enim interrogatio supra scripta manifesta est, nullas Scripturas deificas vel inventas, vel corruptas, vel incensas fuisse. Hoc actis continetur, quod Felix episcopus religiosus illis temporibus nec praesens fuerit, neque conscientiam commodaverit, neque tale aliquid fieri jusserit.

81. Insero etiam rescriptum imperatoris Constantini ad Probianum idipsum attestantis, et quam molesti apud cum majores vestri accusatores innocentium fuerint, ostendentis. Imperatores Caesares Flavii, Constantinus, et Maximianus , et Valerius Licinianus Licinius ad Probianum proconsulem Africae. Aelianus praedecessor tuus, merito, cum vir perfectissimus, Verus, vicarius praefectorum tunc per Africam nostram incommoda valetudine teneretur, ejusdem partibus functus inter caetera etiam id negotium, vel invidiam quae de Caeciliano episcopo, et Ecclesia catholica videtur esse commota, ad examen suum atque jussionem credidit esse revocandam. Etenim cum jam Superium centurionem , et Caecilianum magistratum Aptugnitanorum, et Saturninum excuratorem, et Calibium juniorem, ejusdem civitatis curatorem, atque Solonem servum publicum supra scriptae civitatis, praesentes esse fecisset, audientiam praebuit competentem: adeo ut, cum Caeciliano fuisset objectum quod a Felice eidem episcopatus videretur esse delatus, cui divinarum Scripturarum proditio atque exustio videretur objecta, innocentem de eo Felicem fuisse constiterit. Denique cum Maximus Ingentium decurionem Ziquensium civitatis epistolam Caeciliani exduumviri falsasse contenderet, eumdem ipsum Ingentium suspensum actis quae suberant pervidimus, et ideo minime tortum, quod se decurionem Ziquensium civitatis esse asseveraverit. Unde volumus eumdem ipsum Ingentium sub idonea prosecutione ad comitatum meum Constantini Augusti mittas, ut illis qui in praesentiarum agunt, atque diuturnis diebus interpellare non desinunt, audientibus, et coram assistentibus apparere et intimari possit, frustra eos Caeciliano episcopo invidiam comparare, atque adversus eum violenter insurgere voluisse. Ita enim fiet ut omissis, sicuti oportet, ejusmodi contentionibus, populus sine dissensione aliqua, religioni propriae cum debita veneratione deserviat.