|
82. Insero adhuc et verba Constantini ex
litteris ejus ad Eumalium vicarium, ubi se inter partes cognovisse,
et innocentem Caecilianum comperisse testatur. Cum enim narrasset in
his quae supra locutus est, quemadmodum ad judicium ejus post
episcopalia judicia partes perductae fuerint: In quo pervidi,
inquit, Caecilianum virum omni innocentia praeditum, ac debita
religionis suae officia servantem, eique ita ut oportuit servientem:
nec ullum in eo crimen reperiri potuisse, eidem apparuit, sicut
absenti fuerat adversariorum suorum simulatione compositum.
83. Tu quare non inseruisti sententiam Constantini, qua eum dicis
esse damnatum, et Brixiae in exsilio constitutum, vir disertissime?
Quanto congruentius hanc inseruisses, quam nescio quid de Sardicensi
concilio, quod nec ad vos, nec ad causam quae inter nos est et vos,
omnino pertinere monstratur? Cur enim fuerit Brixiae Caecilianus,
quod vos calumniosissime appellatis exsilium, cum suam praesentiam
maluit Ecclesiae deesse quam pacem, quid a me opus est dici; cum tu
interim damnantis imperatoris sententiam nullam recitas, et damnatum ab
imperatore Caecilianum tam temere, non dico audiendum vel dicendum,
sed etiam scribendum putas? Verumtamen secundum verba tua, ecce in
exsilio video Caecilianum imperatore damnante, saltem responde quo
accusante: et modo me interroga, quod in epistola tua post multa
similiter inane posuisti, Quis prolato testamento minus consentit?
qui persecutionem patitur, an qui facit? Haec certe verba tua sunt.
Aspice ergo Caecilianum persecutionem passum, et, sicut ipse
dixisti, in exsilio constitutum. Aspice etiam vestros, sicut suis
verbis imperator ipse testatur, adversus Caecilianum diuturnis diebus
interpellare non desistentes: et eisdem ipsis verbis tuis interroganti
mihi responde, Quis minus testamento prolato consentit? qui
persecutionem patitur, an qui facit? Diligenter autem perlectis
omnibus, invenies Caecilianum a vestris etiam apud imperatorem
persecutionem passum: sed non invenies ab imperatore damnatum, imo
etiam invenies absolutum.
|
|