|
84. Porro, si quod tibi pro magno
elegisti, ut de criminibus traditorum quae vos profertis documenta vera
sint, quae autem nos proferimus falsa sint; etiam in eo vos veritas
Dei superat, quae sicut praedixit, ita reddit Ecclesiam in universo
mundo fructificantem atque crescentem: quia nihil ei praejudicant
alienorum criminum licet vera documenta, quae propinquioribus episcopis
transmarinis, per quos in longinquiores partes, sive transit talium
rerum fama, sive non transit, aut non sunt demonstrata sicut
debuerunt, aut non sunt credita quibus demonstrari potuerunt, aut
credita et occultata nequaquam ad alios pervenerunt; nec quisquam vel
unus homo, quanto minus tantus Christianorum numerus in tot gentibus
constitutus, reus potest esse participati sceleris alieni, sive vel
nulla ejus vera documenta cognoverit, vel eum simulata innocentia
falsis documentis quisque fefellerit . Si ergo, ut dicere coeperam,
in hoc quod tibi pro magno elegisti, ut quae vos de traditoribus
testimonia profertis, vera sint, quae autem proferuntur contra vos,
falsa sint, nihil valetis adversus Ecclesiam catholicam toto terrarum
orbe diffusam, et adversus providentiam Dei, qua in christianum
nomen, ut tuis verbis utar, totus quotidie vertitur mundus: quanto
magis deficitis in accusationibus vestris, cum hanc ipsam traditionem,
cujus nomen velut horrentes qui hoc schisma fecerunt, a Christi
corpore separatos se ipsos diabolo tradiderunt, multo probabilius,
sicut in illis litteris dixi, et nunc dico, nos vobis objicimus
(Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 23), a quibus nomina
et crimina traditorum dici tantummodo audimus, nos autem et gesta
ecclesiastica quibus de se ipsi confessi sunt , et gesta municipalia
quibus hoc fecisse leguntur , ostendimus?
|
|