CAPUT LXXIII.

85. Tu vero callidus examinator appensorque verborum, doces nos quid valeat comparativus gradus, et tanquam victor exsultas, quod non possem dicere, traditionem probabilius nos vobis objicimus, nisi vos nobis eam probabiliter objicere confiterer. Si enim vos, inquis, probabilius, nos ergo probabiliter. Et hoc doces, quia sic est probabiliter et probabilius, ut si dicas, Vere et verius; et quia gradus iste quod ante positum est auget, non quod ante dictum est improbat. Adjungis alia verba, quibus hoc evidentius intelligamus; ac dicis, Sic est bene et melius, male et pejus, horribiliter et horribilius: sic esse ostendens probabiliter et probabilius. Unde colligi putas, quia si ego probabilius quod falsum est objicio, superest ut vos probabiliter quod verum est objecisse confirmes. Hic ego numquid dico, quod in quaestione vel disputatione ecclesiastica nos artificialia grammaticae docere conaris, quid valeat comparativus gradus, quia id quod ante positum est auget, non quod ante dictum est improbat? Video enim quam hoc inepte tibi objiciam: quod tu videre noluisti, quando mihi anticategoriam velut ex arte rhetorica objiciendam putasti: quod genus quaestionis, ubi dicitur, Non ego feci, sed tu fecisti, etiam in auctoritate prophetica demonstravi (Supra, n. 29).