CAPUT LXXIV.

86. Considera tamen diligentius, ne forte invenias in latinae locutionis auctoribus, quibus grammaticorum artificialia serviunt, non semper istum gradum quod ante positum est augere, sed aliquando contrario superferri. Cujus locutionis exemplum interim mihi ex Apostoli Epistola occurrit, quam scripsit ad Hebraeos. Cum enim loqueretur de benedictione terrae, quae accepta pluvia fructum reddit, deinde subjecit: Proferens autem spinas et tribulos, reproba et maledictioni proxima est; cujus finis in ustionem. Quod ne illis quibus loquebatur optasse videretur: Confisi sumus autem, inquit, de vobis, fratres charissimi, meliora et haerentia saluti (Hebr. VI, 7-9). Attendis certe quomodo hic dixerit, melliora: non quia bona erant quae supra dixerat, proferre spinas et tribulos, et ustionem mereri; sed magis quia mala erant, ut illis devitatis meliora eligerent et optarent, hoc est, bona tantis malis contraria. Sed forte Apostolum sic audiendum esse arbitraris, quemadmodum de se ipse dicit, tanquam hominem, et si imperitum sermone, sed non scientia (II Cor. XI, 6): et ideo non verborum in eo, sed rerum atque sententiarum auctoritatem putas esse sectandam, bona poni debuisse contendens, ubi posuit ipse meliora. Quid si et ego jam his litteris assuefactus, et illas quas puer didici oblitus, sic dixi, Objicitis traditionem, hanc ipsam multo probabilius nos vobis objicimus: tanquam dicerem, Probabiliter, comparativum pro positivo ponens, non quia vos probabiliter, sed magis quia improbabiliter; sicut ille meliora, non quia illa erant bona, sed magis quia mala: tu quare tam temere concludis ex hoc confirmasse me, vos probabiliter, quia dixi nos probabilius?