|
87. Quanquam nec secundum grammaticos in
verbo me errasse reprehenderes, si saltem verborum ipsorum auctores vel
attente legere, vel memoriter recolere voluisses. Pueriles enim
habent litterae, sed non a puero imperito dictum,
|
Di meliora piis, erroremque hostibus illum!
Discissos nudis laniabant dentibus artus.
|
|
|
Virgil. Georg. lib. 3, vers. 513, 514
|
Quomodo ergo meliora piis, quasi bona essent istis, ac non potius
magna mala, qui discissos nudis laniabant dentibus artus? Jam vides
certe, quia sicut iste piis potuit optare meliora, quamvis illa in
quorum comparatione optabat, non essent bona; sic et ego potui
dicere, traditionem probabilius vobis objicimus, quamvis eam vos nobis
non probabiliter objiceretis. Ut omittam quia et probabile quando
dicitur, non consequenter est verum; cum ea dicuntur quae fieri
possunt ac solent, et ideo probantur, hoc est, approbantur et
creduntur, etiamsi facta non sint: quod autem verum est, cum
ostenditur, necessario probabile est, et illo utique probabilius.
Recole libros ubi verba didicisti: quam te non fallam, profecto
reperies.
|
|