CAPUT LXXVII.

88. Sed non omitto tam manifestum adjutorium tuum, quo nobis etiam nesciens plurimum faves, docendo regulas comparativi gradus: Quia id quod ante positum est auget, non quod ante dictum est improbat. Secundum enim hanc regulam tuam, secundum quaedam verba tua in epistola tua, sine ulla difficultate obtinuimus causam nostram. Tu enim dixisti in primis partibus litterarum tuarum, velut nostram pertinaciam criminando, tot documenta legalia, quod melius et verius est, nobis persuadere non posse. Ubi ego concludo secundum artificialia tua, jam nos verum et bonum tenere, si quod verius et melius est, nobis persuaderi non potest. Cum ergo nos non rescindamus, ut secundum te loquar, verius et melius Baptisma vestrum, quare vos rescinditis verum et bonum nostrum? Item cum dixisses, Hoc et nos volumus, ut Christus sit origo, et radix, caputque christiani: continuo subjecisti, sed quaerimus per quem hoc melius fiat. Quod dicendo utique concessisti, et per malum ministrum bene fieri, sed melius per bonum. Cum itaque nos non rescindimus Baptismum, quem per vestrum tanquam per bonum ministrum dari dicitis: quare vos rescinditis Baptismum, quem per nostrum tanquam per malum ministrum datum esse contenditis? Tu enim dixisti, Quaerimus per quem melius fiat. Et tua regula est, Quia gradus iste quod ante positum est auget. Unde si per vestrum, sicut putas, melius fit; ergo et per nostrum bene fit. Ac per hoc quando per nos baptizatum rebaptizatis, id quod ex ista tua regula bene factum esse conceditis, sacrilega praesumptione rescinditis.