CAPUT LXXVIII.

89. Vereor ne nimis urgeam verecundiam tuam, si ostendam quam Ieviter et scurriliter quaedam etiam verba mea, quae translate posui, frontem pro pudore, os pro sermone, tridens telum pro tripartita oratione, tricipitem bestiam pro errore tribus calumniis adversus tot populorum innocentiam saeviente (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 29), quasi urbanus et dicax exagitanda putaveris. Serva potius puerilia pueris. Neque enim me movet quod Neptunium telum propter tridentem dicis episcopum non decere, cum sit et piscatorium , ac per hoc apostolicum, quos suos Apostolos Dominus piscatores hominum fecit (Matth. IV, 19). Nam et Deum nostrum Scriptura dicit et alas habere (Psal. XVI, 8, et XXXV, 8) et sagittas (Psal. XVII, 15), nec tamen Cupidinem colimus.

90. Quin etiam me promissam in exordio lenitatem non servasse reprehendis, eo quod Manichaeorum facta mentione permotus dixerim, Sicut non potest, quod Dominus ait, satanas satanam excludere (Matth. XII, 26), ita non potest error Manichaeorum Donatistarum errorem evertere (Lib. 1 contra Litteras Petiliani, n. 28): quasi Petilianum satanae comparaverim, ac non errorem, cujus eum cupio laqueis expediri. Bene quod Apostolus nos adversus tales calumnias communivit eo ipso loco, ubi nos mites, patientes, et modestos esse admonet, quando aliquem dissentientem corripimus. Cum enim dixisset, Servum autem Domini litigare non oportet, sed esse mitem ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diversa sentientes: continuo subjunxit, Ne forte det illis Deus poenitentiam ad agnoscendam veritatem, et resipiscant de diaboli laqueis, captivati ab ipso secundum ipsius voluntatem (II Tim. II, 24-26). Ecce apostolica mansuetudo: cum quibus placide, patienter, modesteque agi praecepit, eos ipsos dicit a diabolo captivatos; nec tamen quam commendabat, amisit lenitatem , quia eam quam docebat, tacere noluit veritatem.