|
Non ergo, sicut inaniter inveheris, nihil
inter fidelem perfidumque discernimus: sed discernimus humana merita,
non Sacramenta divina; quae tu quoque vi veritatis adductus et
haereticae intentionis oblitus, nobis et vobis non alia, sed una
eademque esse dixisti.
7. Quomodo dicis: Hoc et nos suademus et volumus, ut semper det
Christus fidem, Christus sit origo christiani; in Christo radicem
christianus infigat, Christus christiani sit caput: cum defendas
litteras Petiliani, ubi apertissime cum baptizantis meritum
commendaret, quantumque ad dandum Baptismum valeret humana justitia,
pro suscepta causa conaretur ostendere, Conscientia, inquit, sancte
dantis attenditur, quae abluat accipientis. Nam qui fidem sciens a
perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum (Lib. 1 contra
Litt. Petiliani, nn. 2, 3)? Et tanquam ei diceretur, Unde
hoc probas? secutus adjunxit, Omnis enim res origine et radice
consistit; et si caput non habeat aliquid, nihil est (Ibid., n.
5). Quid, obsecro, quia incidisti in defensionem temerariae
falsitatis, nebulas manifestis rebus moliris offundere? Aperte dicit
homo, originem, radicem, caputque hominis regenerandi per Baptismum
non esse posse, nisi cujus ministerio baptizatur: et tu dicis, Hoc
et nos volumus, ut Christus sit origo et radix caputque christiani;
sed quaerimus per quem hoc melius fiat. Hoc aliud est quod dicis,
aliud quod dixit Petilianus: hoc quod dicis etiamsi verum sit, non
hoc est quod ille dixit.
|
|