CAPUT LXXIX.

91. Sed ipse videris cujus partes agas, qui mea verba velut convitiosa et saeva criminando, eos quos ad disputandum convenire non vis, ad litigandum niteris excitare. Nolo enim dicere, quia et te litigare delectat. Parcius quippe ac verecundius, sed quasi ex obliquo mihi objicis, quae ad me omnino non pertinent. Quid enim judicem de Manichaeorum pestilentiosissima et Christianis omnibus anathemanda vanitate, si tantum dicere solerem, ac non etiam conscriptis libris multis multiplicibusque testarer; ne sic quidem esset adversus me ullus calumniae vestrae locus. Neque enim me Catholica falso a vobis argui miraretur, a quibus totus christianus orbis cum tot Ecclesiis etiam illis primis apostolico labore propagatis, falsis criminibus accusatur. Cum vero contra Manichaeos, qui me adolescentulum aliquando deceperant, mea tanta scripta qui voluerit legere possit, non usque adeo desipit, ut de me credat potius verbis vestris, quam oculis et sensibus suis.