|
92. Sed epistolam, inquis, principis
vestri, qua nescio quid de te scripsit, cum te ordinari nollet,
tenent non pauci nostrorum. Illam vero minime curarem, nec si ejus a
quo scripta dicitur, non perspicua pro nobis sententia legeretur,
illam calumniam falsitatemque condemnans: quanto minus eam curat
catholica Ecclesia, cujus causam contra vos agimus, cui tot divinis
testimoniis praesidenti , nulla humana de quoquam homine testimonia seu
vera seu falsa, qua gaudet auferunt veritatem? Desine talibus: unus
homo sum, Ecclesiae inter nos agitur causa, non mea; Ecclesiae,
inquam, quae in nullo homine spem ponere a suo didicit Redemptore.
Quanquam nec de me ipso vobis, etiamsi meam conversationem nossetis,
recte crederetur inimicis mihi. Ad existimationem hominum magna
testium qui me noverunt, suppetit copia; ad Dei vero conspectum sola
conscientia, quam contra vestras criminationes cum intrepidam geram,
non me tamen sub oculis Omnipotentis justificare audeo, magisque ab
illo affluentem misericordiae largitatem, quam judicii summum examen
exspecto; cogitans quod scriptum est, Cum rex justus sederit in
throno, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur
mundum se esse a peccato (Prov. XX, 8, 9).
|
|