|
93. Sed quid ad rem cujus inter nos
vertitur quaestio, qualis ipse sim? cum in area dominica sim stipula,
si malus; granum, si bonus. Vos tamen si grana essetis, paleam
commixtam, sicut admonet etiam ipse Cyprianus, ante tempus
ventilationis non refugeretis. Proinde nos, si quem reperimus in
vobis notum hominem malum, recte vobis objicimus. Ibi enim tota
defensio vestra consistit, quia propterea vos separastis, ne alienorum
peccatorum contagione periretis: unde novum genus areae vos fecisse
gloriamini, aut quae solum triticum habeat, aut in qua solum triticum
appareat, cui non sit necessarius ventilator, sed perscrutator. Nam
et Parmenianus vester praeclaram vestram munditiam velut immunditiae
nostrae a contrario comparans, ausus est interponere sententiam
prophetae Jeremiae (Lib. 3 contra Epistolam Parmeniani, n.
17), ubi ait, Quid paleae cum tritico (Jerem. XXIII,
28)? Quod ille dixit, ut ipsa indicat lectio, adversus eos qui
divinis oraculis sua somnia coaequabant. Arrogantia tamen vestra et
horrenda superbia Parmeniani litteris declaratur, ubi vos contra
Scripturas divinas, et contra monita Cypriani, ante ultimam
ventilationem quam mundus exspectat, tanquam purgatum a palea triticum
praedicavit.
|
|