CAPUT LXXXII.

94. Quid ergo dignius adversus hanc fallacissimam elationem, quam causa Maximianensium, vobis potuit procurari? Quaecumque in nos dicere tanquam in traditores soletis, in Maximianenses, quos recepistis damnatos, quando damnati sunt, graviora dixistis. De imperatoribus nobis tanquam persecutoribus facitis invidiam: vos apud judices, quos ipsi imperatores miserunt, Maximianensibus persecutionem fecistis. Baptismum Ecclesiae dari extra Ecclesiam non posse contenditis: vos Baptismum, quem in crimine schismatis Maximianenses dederunt, in receptis eis quibus dederunt, non rescidistis. Si haec pro pace unitatis fieri debuerunt, unde nos accusetis non invenitis: si autem non debuerunt, non nos accusetis , nisi vos ipsos damnaveritis. Nolo te per multa distendas; nam et ego possem breviter ea quae contra te dicta sunt, in memoriam revocare: sed hinc solum cogita, Maximianensium causam tibi ante oculos pone ; si de hac nobis respondere potueris, aggredere caetera; si autem non potueris, melius quiescas quam calces adversus stimulum jacias.