CAPUT VIII.

8. Proinde si hoc et tu vis, ut Christus sit origo et radix et caput christiani; Petiliano resiste, non mihi: quoniam neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Quod ego ex Apostolo cum in meis litteris posuissem, ita tu respondere voluisti, ut diceres: Dei quidem dare est incrementum; sed sicut qui plantat et rigat, non nisi colonus fidelis et diligens quaeritur, sic etiam in sacramento Baptismatis nonnisi fidelis et justissimus operarius adhibetur. Quasi vero quod infidelis colonus plantaverit, propter ejus infidelitatem non germinet vis seminis, et fecunditas terrae coelique temperies hanc efficaciam divinitus non acceperint, ut ad propagandos fructus plantatorem vel rigatorem operarium tantummodo exspectent, qua mente operetur, qua laboret intentione non curent, utrum dominum agri fideliter diligat, an sua non illius lucra conquirat. Adjungis etiam testimonium propheticum, dicens: Dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos, pascentes cum disciplina (Jerem. III, 15). Scio, completum est: tales Apostoli fuerunt, tales etiam nunc, etsi pro Ecclesiae latitudine perpauci, non tamen desunt. Sed quid etiam per Ezechielem prophetam dicatur adversus pastores malos, debuisti quaerere, legere, cogitare. Ibi enim dicit, Ego pascam, non pastores (Ezech. XXXIV, 13).