CAPUT IX.

11. Quod autem non tibi placet derivatio nominis, ut a Donato Donatistae appellentur; et censes latinae regula locutionis potius declinandum ; non aspernor admonitionem tuam: verumtamen quaere grammaticos judices, apud quos cum Maximianensibus de hac arte confligas, eosque convincas. Jam enim nec ipsos volo Maximianistas vocare, ne offendam tam eruditas aures tuas, qui certe, quantum existimo, non ut ego, tibi facile cessuri sunt, ut Claudianenses, vel quid aliud appellent, quos Claudianistas appellaverunt , cum eos Primiano in communionem receptos, inter alia, quibus eum et praedamnaverunt et damnaverunt, crimina posuerunt. Et simul recognosce hanc declinationis regulam, non mihi soli, sicut reprehendis, placuisse: sed fortasse me solum tibi in hac re, quae ad causam non pertinet, tanta facilitate cessisse.