CAPUT X.

12. Quod vero me putasti vehementius arguendum, quod cum dixerim, Donatistarum haereticorum sacrilegum errorem, haeresim appellans, quod tu schisma potius vis putari, eos tamen a sacrilegio non expiatos in communionem recipiamus: tu qui nos in hac causa tam graviter arguis, responde quomodo expiaverint vestri sacrilegium Feliciani et Praetextati, cum quibus postea communicaverunt, episcopos eos sibi sicut antea fuerant copulantes atque reddentes, nec quemquam eorum quos illi in sacrilegio schismatis baptizaverant, denuo baptizantes. An forte non erant sacrilegio maculati, sicut quidam vestrum desipiunt, dicentes non eos in Deum, sed in hominem peccavisse; sacrilegium vero tanto est gravius peccatum, quanto committi non potest nisi in Deum? Unde me disputatione tua non ob aliud arguendum arbitratus es, quod sic suscipiamus eos qui a vobis ad nos transeunt, nisi quia vestrum dixi sacrilegum errorem. Lege ergo Bagaiense concilium. Nempe ista illic prima verba sunt: Cum omnipotentis Dei et Christi ejus Salvatoris nostri voluntate ex universis provinciis Africae venientes, in ecclesia sancta Bagaiensi concilium gereremus, Gamalius, Primianus, Pontius, Secundianus Januarius , Saturninus, Felix, Pegasius, Rufinus, Fortunius, Crispinus, Florentius, Optatus, Donatus, Donatianus, et caeteri numero trecenti et decem, placuit Spiritui sancto qui in nobis est, pacem firmare perpetuam, et schismata resecare sacrilega. Audis, advertis, attendis? Schismata, inquiunt, resecare sacrilega. Ergo non in hominem, sed in Deum scelerata perversitate in eo schismate solus Maximianus sacrilegii crimine tenebatur, cum ista sententia diceretur. Lege paulo post quid dicant de sociis ejus, inter quos istorum nomina, de quibus agitur, scripta sunt. Nec solum hunc, inquiunt, sceleris sui mors justa condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii.