CAPUT XI.

13. Quid est, vir disertissime? quid habes quod dicas mihi? Lege sequentia, vide inter plurimos quos trahit ad consortium criminis catena illius sacrilegii, Praetextatum et Felicianum: lego sacrilegos, video episcopos ; quid agis, si non probaveris expiatos? Nempe urgeris cedere veritati, qua dicimus expiari vestros cum ad nos veniunt, ipso vinculo fraternae pacis et charitatis cooperiri peccata eorum, sicut scriptum est, Charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). Quid de illis, quos a vestra communione separati, et Maximiano in sacrilega illius catenae societate devincti baptizaverunt, quos cum eis in eodem Baptismo in pacem atque concordiam suscepistis? Respondebisne aliquid, nisi eadem Sacramenta recte vos approbasse in eis, quae nos quoque approbamus in vobis? Magis enim tibi constabis, si ista responderis, et verbis epistolae tuae non reluctaberis. In qua cum conareris ostendere, non haeresim inter nos et vos, sed schisma potius commissum esse, dixisti, nobis et vestris unam esse religionem, eadem Sacramenta, nihil in christiana observatione diversum. Neque enim gravius quam his verbis repetitionem Baptismatis accusare potuisti, quando seducti a nobis rebaptizantur a vestris, in quibus eadem Sacramenta esse et sentis, et dicis, et scribis. Qua igitur sceleris impudentia non servatur in eis, quos in sancta unitate baptizat orbis christianus, quod servatum est in eis, quos in sacrilego schismate baptizarunt Praetextatus et Felicianus? Causam itaque nostram, quam vobiscum habemus, vestro jam judicio terminastis, cum eos qui a vobis damnatione percussi sunt, qui populos ne ad vos accederent, instantissime monuerunt, qui post vos etiam baptizandum esse censuerunt, cum eis quos extra vestram communionem in sacrilegio schismatis constituti baptizaverunt, sine ulla degradatione, sine Baptismi iteratione, in altaris concordiam suscepistis, et nulla re alia ab illo scelere sacrilegii, nisi sancto igne charitatis expiatos esse credidistis. Quod vere fieret, si vos eamdem charitatem in vera unitate teneretis.